라틴어 문장 검색

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
나는 내 연인의 것, 내 연인은 나의 것. 그이는 나리꽃 사이에서 양을 친답니다. (불가타 성경, 아가, 6장3)
Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
그대의 배꼽은 동그란 잔 향긋한 술이 떨어지지 않으리라. 그대의 배는 나리꽃으로 둘린 밀 더미. (불가타 성경, 아가, 7장3)
Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
온 세상도 당신 앞에서는 천칭의 조그마한 추 같고 이른 아침 땅에 떨어지는 이슬방울 같습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장22)
Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est?
누가 바다의 모래와 빗방울과 영원의 날들을 셀 수 있으랴? (불가타 성경, 집회서, 1장2)
Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
인간은 무엇인가, 무슨 가치가 있는가? 그의 선함은 무엇이고 악함은 무엇인가? (불가타 성경, 집회서, 18장8)
Et quasi storax et galbanus et ungula et gutta, et quasi libani vapor in tabernaculo.
나를 먹는 이들은 더욱 배고프고 나를 마시는 이들은 더욱 목마르리라. (불가타 성경, 집회서, 24장21)
florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
모든 인간의 일은 다 그분 앞에 있고 그분의 눈앞에서 숨겨질 수 없다. (불가타 성경, 집회서, 39장19)
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis;
그는 봄날 장미꽃 같고 샘물가에 핀 백합 같았으며 여름철 레바논의 푸른 싹과 같았다. (불가타 성경, 집회서, 50장8)
Laetentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
광야와 메마른 땅은 기뻐하여라. 사막은 즐거워하며 꽃을 피워라. (불가타 성경, 이사야서, 35장1)
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.
그리고 너희는 왜 옷 걱정을 하느냐? 들에 핀 나리꽃들이 어떻게 자라는지 지켜보아라. 그것들은 애쓰지도 않고 길쌈도 하지 않는다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 6장28)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
그리고 나리꽃들이 어떻게 자라는지 살펴보아라. 그것들은 애쓰지도 않고 길쌈도 하지 않는다. 그러나 내가 너희에게 말한다. 솔로몬도 그 온갖 영화 속에서 이 꽃 하나만큼 차려입지 못하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 12장27)
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
예수님께서 고뇌에 싸여 더욱 간절히 기도하시니, 땀이 핏방울처럼 되어 땅에 떨어졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장44)
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:1)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION